ARGENTORATUM

ARGENTORATUM
ARGENTORATUM
sic dictum ab argento, quia ibi tempore Romanorum aerarium> vulgo Strasburg, a platea> quod olim Attila, Hunnorum Rex destructâ civitate, amplam per candem dederit plateam, unde et Stratopolis quandoque> Urbs Germaniae superioris ampla, dives, munita, ex Germaniae praecipuis ad Rhenum qui ponte ibi iungitur. Alsatiae caput, libera usque ad 17. Sept. A. C. 1681. id infra videbimus> et Episcopalis sub Archiepiscopo Moguntino, inter Basileam ad Austrum et Spiram ad Septentrionem. Eius administratio olim apud Nobiles fuit, sed postquam dissidiis familiarum de Mullenheim et Zorn, in caedes itum, Res publicaque turbata esset, occasione captatâ plebeii A. C. 1332. rerum summâ ad se pertractâ, novum sibi ex sui ordinis viris Senatum constituerunt. Qui licec septenas per vices variis constitutionibus fuerit immutatus, numquam tamen ad primam faciem rediit. Amplissimis gaudebat ptivilegiis, Homagium non praestabat Imperatori, a tempore Ottonis III. Vexillum eius, Imperii vexillo proximum erat: a Lotharii II. tempore sub ar ctiori Imperii protectione fuit, quod renovatum sub Ferdin. II. A. C. 1628. Cudit monetam, habet ius nundinarum, etc. Insignia urbs habet, plateam rubram in campo albo. Ditionis adiacentis caput est. Vide Limnaum Enucleat. l. 4. c. 3. Hic Alemanni a Iuliano primum A. C. 356. postea a Gratiano Augusto ad 30. milia caesi. Adempta est Romanis, a Childerico, A. C. 478. cum tota ad Rhenum regione. Dein sub Imperium rediit. Argentina posterioribus dicitur, Armamentario, Turri Ecclesiae Cathedralis, er horologiô mirâ arte fabricatô insignis, Tacito de mor. German. c. 28. et Caesari l. 1. Bell. Gall. c. 51.dicitur Tribocorum et Tribocum. Primus urbis Doctor Maternus fuit, petri discipulus, qui idem Coloniae Agrippinae docuit circa A. C. 68. Espencaeus in c. 4. ad Timoth. 2. etc. Inter Episcopos, sic peculiariter vocatos, Sanctus Amandus primus censetur circa A. C. 643. Inter cuius suceessores, Viderolphus a muribus ob im pietatem devoratus scribitur, circa A. C. 998. Munster. Cosmogr. Sequenti rempore A. C. 1230. cum in Alsatia nobiles quidem Papam damnarent, quod Sacerdotibus uxores, et carnis esum adimeret, acriter in illos saevitum: quorum quidam in hac urbe combusti, fassi sunt, tantum esle numerum suorum, ut si quis e Colonia ire mediolanum statueret, omni nocte hospitium apud suos habere possit: in professione supra omnem fidem conftantes, vitae prodigi, et necis improvidi sectatores, ut quidam de illis scribit. Vide Huldric. Mutium l. 19. Iohan. Baleum l. 5. Mornaeum in Myster. p. 869. Munster. Geogr. l. 3. Trithem. in Chron. Circa A. C. 1529. Euangelii doctrinam amplexa est, postquam Matthias Cellius Caesarispergius, primus Euangelizare ibi coepislet, A. C. 1522. Lite dein inter Lutherum et Carolostadium circa sensum verborum S. Cenae obortâ, cum illi Saxones, Suevi, Dani, etc. adhaererent, huic Argentinenses, Helvetici, Sabaudici, et postea Palatini Theologi adstipulati sunt, A. C. 1524. Laetus Histor. Cum Tigurinis, Bernatibus et Basileensibus, A. C. 1520. foedus iniit urbs, ad mutuam defensionem, contra vim iniustam, quae propter Euangelium inferretur. Bucholc. in Chron. Eôdem annô Confessionem fidei, cum urbibus Constantia, Memminga et Lindavia, Caesari exhibuit, per Casparum hedionem, Ecclesiae suae Doctorem, quae publice audita non fuit. Post haec Calvinum, Bucerum, Martyrem, Zanchium, etc. docentes audivit. A. C. 1538. Academia ibidem, impulsu Iacobi Sturmii fundata a Senatu, quae a maximiliano II. A. C. 1566. privilegia accepit. Cum Fratribus Bchemis, missô Matthiâ Ozewenkâ ad Bucerum, unionem iniit, A. C. 1542.
eademque ex urbe monuit Hieron. Zanchius Stanislaum Ostrorogium Polonum, nenimis iis in locis a Luthero dependerent, Laetus Bistor. p. 410. Condemnationem Stancari a minoris Poloniae Theologis factam cum Wittebergensibus et Genevensibus iidem Argentinenses approbârunt. Exin a Reformatis secessio facta est, quibus nihilominus Wolfshemiu, in ditione hannoviensi, sacrorum causâ excurrendi libertas permisia. De Episcopatu huius urbis acerrima contentio a Rodolpho II. Imperatore sopita est. Vide Thuani Historiam. Postmodum A. C. 1608. in Congregatione sacri foederis, Romae instituta, decretum, ut eôdem tempore Geneva et Argentoratum impeteretur, ad distrahendos Euangelicos. Idem. Eiusdem saeculi An. 17. iubileum hîc, ut et Spirae, in Electoratu Saxonico, Palatino et Brandeburgico celebratum, Deoque pro accensa luce Euangelii gratiae actae sunt. Tigurinorum et Bernatum bellô nuperô praesidium urbem tuitum est, quô post pacem Neomagensem dimissô in Gallorum ea potestatem venit, A. C. 1681. Vide insuper Bertium rer. Germ. l. 3. c. 2.Francisc. Guillimannum, de Argent. Episcopis, Wimpheling. Henschenium, etc. Professorum Argentinensium Catalogum Melch. Sebizius edidit, de quo vide Paul. Freherum Theatro Virorum eruditione claror. Episcopi sedes nunc Taberna est. longitud. 29. 26. latitud. 48. 25. Sita est proxime ad fluv. Hellelum, Ill, ubi in fluv. Breusch cadit, non longe a Rheno. Nec omittendum, quod dicatur haec urbs barbaricis cladibus nota, Ammiano Marcellino, ob fusos ibi, ut dictum, a Iuliano Alamannos et Chnodomarium, nobilem eorum Regem, captum. Quodque ibi, praeter duas alias vias publicas sive militares, tres sint celeberrimae, una per Alpes Graias Mediolanum ducens, altera Lugdunum Batavorum, tertia Augustam Trevitorum: A quibus quinque viis nonnulli Scriptores eam
Strataburgum dixêre, h. e. Burgum, sive oppidum ripense, positum in via militari, quam praeter coeteros Eutropius Stratam a re appellat, in Aureliano, Gall. l'Estrade, vel l'Estree, Vide Stratoeburgum: et adde Auctoribus praefatis B. Rhenanum Rerum German. Nov- Antiqq.. l. 3. cum Notis Iac. Ottonis ICti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Argentoratum — est le nom latin d origine celtique (*arganto , argent, même racine qu en latin et *rāti , levée de terre, fortin[1]) de l actuelle ville de Strasbourg. L empereur romain Auguste décide d organiser en partie la défense de l empire romain par la… …   Wikipédia en Français

  • Argentorātum — Argentorātum, alter Name der Stadt Straßburg, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Argentorātum — Argentorātum, auch Argentaria, lat. Name von Straßburg im E saß …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Argentoratum — Argentorātum (lat., d.i. Silberburg), röm. Name für Straßburg im Elsaß …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Argentoratum — Argentoratum,   Argentorate, römisches Kastell und Siedlung am Rhein (Provinz Obergermanien) an der Stelle des heutigen Straßburg.   …   Universal-Lexikon

  • Argentoratum — lat. kelt. germ.?, Ortsname: nhd. Straßburg; Quelle: Ortsname (2. Jh.); Quelle: lat. kelt. Herkunft, Herkunft unsicher, vielleicht beeinflusst von lat. argentum und einem …   Germanisches Wörterbuch

  • Argentoratum — Strasbourg (dt. Straßburg/Strassburg) …   Deutsch Wikipedia

  • Argentoratum — stor. Strasburgo …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • Bataille d'Argentoratum — ██████████10  …   Wikipédia en Français

  • Schlacht von Argentoratum — Julian nach einer meist als Bildnis des Kaisers gedeuteten Statue im Louvre …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”